Rem similem in oppido Valentiae quidam accidisse
contribuli suo inter jocandum recitavit. Ait adolescentulam nuptam
Notario admodum juveni, quae non multo postquam ad
virum ierat, gravi morbo aegrotare coepit, adeo ut omnes morituram
existimarent: nam et Medici sanitatem desperaverant, et mulier adolescentula
amissa loquela, clausis oculis, intercluso spiritu, mortua videbatur. Dolebat
vir tam cito eripi uxorem sibi, quam raro cognoverat, et eam, ut aequum erat, summe
amabat. Decrevit ergo cum uxore, antequam ea expiraret, coire. Semotis omnibus (cum nescio quid se acturum secreto dixisset),
uxorem cognovit. Illa e vestigio, tanquam vir novam
vitam in corpus ejus indidisset, coepit spiritum ducere, atque oculis subapertis,
post paululum loqui, et submissa voce virum appellare. Qui cum laetus
rogasset, numquid vellet, potum petivit, quo, atque deinceps cibo dato
convaluit. Cujus causam praestiterat matrimonii usus. Exemplo
igitur arguitur morbis mulierum eam rem plurimum conferre.
|