Querebamur aliquando de condicione temporum, ne
dicam hominum, qui in Ecclesia Principatum tenent; nam, posthabitis doctis ac prudentibus
viris, indocti et nullius pretii homines extolluntur. Tum Antonius Luscus: «Non
est,» inquit, «magis Pontificum quam ceterorum
Principum culpa, apud quos fatuos, et ridiculos homines in deliciis haberi,
doctrina vero excellentes rejici videmus. Erat olim,»
ait, «apud priscum illum Canem Principem Veronensem perjucundus homo, nomine
Nobilis, rudis atque indoctus, sed facetiarum gratia acceptissimus Cani, et ob
eam rem ab eo (erat enim clericus), pluribus ecclesiis donatus. Hic, cum
Oratores, viri excellentes, ad Archiepiscopum Mediolanensem antiquiorem illum
qui civitati imperabat a Principe mitterentur, se in eorum societatem contulit.
Expositis mandatis, Oratores cum reverti vellent, Nobilisque, ut erat homo
confabulator, risum Archiepiscopo movisset, potestatem fecit, si quid ab se vellet petere. Archipresbyteratum quemdam
magnae dignitatis sibi dari Nobilis postulavit. Tum ridens Archiepiscopus
hominis stultitiam: «Vide quid petis,» inquit. «Major est haec res quam vires tuae ferre
possint: homo enim es inscius litterarum, et apprime indoctus.» Atqui, statim
et confidenter respondit Nobilis: «More quidem patrio id facio. Nam Veronae
nulla litteratis viris, sed indoctis et insciis beneficia conferunt.» Risimus
facete hominis dictum, qui, quod Veronae stulte fiebat, et alibi fieri debere
arbitrabatur.
|