In Montevarchio oppido nobis propinquo, hortulanus mihi notus cum semel,
uxore juvene, quae pannos lotum ierat, absente, ex horto domum revertisset,
cupiens quid mulier, se mortuo, dictura, et quemadmodum se habitura esset
audire, se in aula ad terram mortuo similis resupinus
prostravit. Uxor, cum domum onerata linteis venisset, invento
mortuo, prout credebat, marito, dubitans haerebat animo, statimne viri
mortem lamentaretur, an prius (jejuna enim meridiem usque permanserat)
comederet. Fame urgente, cibum capere decrevit, et frusto
succidiae super prunas imposito perpropere comedit, nihil prae festinatione
potans. Cum sitiret nimium propter carnes salitas,
sumpto urceolo, scalas coepit descendere, ut vinum ex cellario hauriret.
Superveniente ex improviso vicina, ignis petendi gratia, cum
subito scalas ascendisset, statim mulier, abjecto urceolo, sitibunda, veluti tunc
repente vir exhalasset animam, exclamare coepit, et mortem ejus multis verbis
plangere. Supervenere ad ululatum ploratumque vicinia omnis, viri ac mulieres,
ob mortem tam repentinam. Jacebat enim vir, atque ita
spiritum continebat clausis oculis, ut omnino expirasse videretur.
Tandem cum visum ei esset satis ludorum dedisse, vociferante muliere, ac
saepius dicente: «Mi vir, quomodo nunc faciam?» Ille, apertis oculis: «Male,» inquit, «uxor mea, nisi e vestigio potum vadas.» Ex
lacrimis ad risum omnes conversi sunt, audita
praesertim fabula et causa sitis.
|