Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Poggio Bracciolini Facetiae IntraText CT - Text |
|
|
117 - De Bononiensi Adolescentula Semplice
Adolescentula Bononiensis, noviter nupta, querebatur apud honestissimam matronam mihi vicinam, se acriter nimium ac persaepe a viro vapulare. Quaerente quamobrem matrona, respondit virum aegre ferre eam, dum matrimonio uteretur, immobilem, in modum trunci, permanere. «Cur non,» inquit illa, «viro obsequeris in lecto, et voluntati pares?» Tum illa: «Nescio, Domina, quomodo id fiat,» ait. «Nunquam enim aliquis me docuit, quomodo id agendum esset: nam si id scirem, non paterer me verberibus a viro caedi.» Simplicitas mira puellae, quae, etiam quae natura percipiuntur a feminis, ignoraret. Hoc uxori postea per jocum recitavi. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |