Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Poggio Bracciolini Facetiae IntraText CT - Text |
|
|
118 - Responsio Confessoris Ad Bernabovem Principem De Muliere Facta
Bernabos, Princeps Mediolani, fuit admodum mulierosus. Is cum aliquando solus in horto, semotis arbitris, cum muliere quam amabat lascivus jocaretur, supervenit de improviso Religiosus quidam, Confessor ejus, cui propter sapientiam et auctoritatem semper ad Principem patebant fores. Erubuit simul et indignatus est Princeps de insperato Confessoris adventu, pauloque commotior, ut eum in responso caperet: «Quid,» inquit, «ageres, si tu quoque cum ejusmodi muliere in lecto esses?» At ille: «Quid me deceret,» ait, «scio, quid vero facturus essem, nescio.» Hoc responso iram Principis flexit, cum se quoque hominem esse et labi posse fateretur. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |