Judaeum cum multi hortarentur ad Christi fidem,
aegre ille bona sua dimittebat. Suadebant complures, ut ea
daret pauperibus, quoniam, secundum Evangelicam sententiam, quae esset
verissima, centuplum esset accepturus. Persuasus tandem ad fidem conversus est, distributis inter pauperes, egenos
et mendicos bonis. Inde per mensem
fere hospitio exceptus est honorifice a diversis Christianis; cum ei omnes
blandirentur, et laudarent factum. Ille tamen, qui precario viveret,
exspectabat in dies centupli promissionem: et cum multos satietas cibandi
hominis cepisset, jamque rarus invitator reperiretur, coepit homo admodum
egere, ita ut ei necesse esset divertere ad hospitale quoddam, in quo morbo
correptus ad extremum vitae devenit, cum sanguis per posteriora efflueret.
Desperans itaque salutem, et simul pollicitationis diffisus centupli, ex
anxietate quadam aerem quaerens, egressus est lectum ad secessum ventris in
pratulum propinquum: ubi cum constitisset, quaesitis post egestionem ad
tergendum anum herbis, invenit involutum linteum refertum pretiosis lapidibus.
Quare ditior factus, adhibitis Medicis convaluit, atque domo empta et
possessionibus, vixit postmodum in summa rerum opulentia. Cum ergo diceretur ab
omnibus, «Ecce, nonne verum praediximus, tibi Deum centuplum redditurum?» «Reddidit,» inquit ille, «sed tamen prius ut usque ad interitum
cacarem sanguinem permisit.» Dictum contra eos qui tardi in beneficio dando et
reddendo existunt.
|