Homo e nostris rusticanus, et
haud multum prudens, certe in coitu mulierum rudis, sumpta uxore, cum illa
aliquando in lecto renes versus virum volvens, nates in ejus gremio posuisset,
erecto telo uxorem casu cognovit. Admiratusque postmodum et rogans mulierem, an
duos cunnos haberet, cum illa annuisset: «Ho, ho,» inquit, «mihi unus satis
est, alter vero superfluus.» Tum callida uxor, quae a Sacerdote parochiano
diligebatur: «Possumus,» inquit, «ex hoc eleemosynam facere; demus eum
Ecclesiae et Sacerdoti nostro, cui haec res erit gratissima, et tibi nihil
oberit, cum unus sufficiat tibi.» Assentit vir uxori, et in gratiam sacerdotis,
et ut se onere superfluo levaret. Igitur, eo vocato ad cenam, causaque
exposita, cum sumpto cibo lectum unum tres ingrederentur, ita ut mulier media
esset, vir anteriori parte, posteriori alter ex dono uteretur, Sacerdos famelicus
concupitique cibi avidus, prior aggreditur aciem sibi commissam: qua in re uxor
quoque submurmurans strepitum quemdam edebat. Tunc vir timens ne partes suas
aggrederetur: «Serva,» inquit, «amice, inter nos conventa, et tua portione
utere, meam intactam relinquens.» Huic Sacerdos: «Det mihi gratiam Deus,»
inquit, «nam tua parvi facio, ut bonis tantum Ecclesiae uti possim.» His verbis
acquiescens stultus ille, quod Ecclesiae concesserat, libere uti iussit.
|