Hypocritarum genus pessimum est
omnium qui vivant. Cum de his semel in coetu me praesente sermo exortus esset,
dicereturque omnia hypocritis abundare, qui cum dignitatum atque bonorum
ambitione ardeant, tamen simulando ac dissimulando agunt, ut non sponte, sed
inviti ac superiorum praecepto honores assequi videantur: tum quidam ex
astantibus dixit eos similes Paulo cuidam Beato qui habitabat Pisis, unus ex
eis qui vulgo Apostoli vocantur, quorum est consuetudo sedere ad ostium nihil
petentes. Cum ut nobis exponeret quis is fuisset rogaremus: «Paulus,» inquit,
«qui, propter vitae sanctimoniam, Beatus vulgo cognominabatur, sedit aliquando
cujusdam viduae ad ostium, quae sibi cibum praebebat in eleemosynam. Illa, conspicata saepius virum (erat enim formosus) exarsit in
Paulum, ciboque dato rogavit, ut postridie rediret, se curaturam ut bene pranderet.
Cum frequens domum mulieris accessisset, illa tandem rogavit hominem ut intus
accederet ad sumendum cibum; annuit hic, et cum
opipare ventrem cibo potuque farsisset, mulier, libidinis impatiens, virum
amplectitur, osculaturque, asserens non inde abiturum, priusquam se cognoscat.
Ille reluctanti similis, ac detestans mulieris ferventem cupiditatem, cum illa
obscenius instaret, tandem cedens viduae importunitati: «Posteaquam,» inquit, «tantum malum patrare cupis, testor Deum, opus
tuum erit: ego procul absum a culpa. Tu ipsa,» inquit,
«cape hanc maledictam carnem» (iam enim virga erecta erat), «et ipsamet utere,
ut lubet: ego enim eam minime tangam.» Ita invitus mulierem subegit, licet propter abstinentiam non tangeret
carnem suam, totum peccatum tribuens mulieri.»
|