Aellum oppidum est in nostris Apennini montibus admodum rusticanum. In eo habitabat Sacerdos rudior atque indoctior incolis.
Huic cum ignota essent tempora, annique varietates, nequaquam indixit
Quadragesimam populo. Venit hic ad Terram Novam, ad
mercatum sabbato ante solemnitatem Palmarum. Conspectis
sacerdotibus olivarum ramos ac palmulas in diem sequentem parantibus, admiratus
quidnam id sibi vellet, cognovit tunc erratum suum, et Quadragesimam
nulla observatione suorum transisse. Reversus in oppidum et ipse ramos
palmasque in posterum diem paravit, qui, advocata plebecula: «Hodie,» inquit, «est dies, quo rami olivarum palmarumque dari ex
consuetudine debent: octava die Pascha erit; hac tantum hebdomada agenda est
paenitentia, neque longius habemus hoc anno jejunium, cujus rei causam hanc
cognoscite: Carnisprivium hoc anno fuit lentum ac tardum, quod propter frigora
et difficultatem itinerum hos montes nequivit superare; ideoque Quadragesima
adeo tardo ac fesso gradu accessit, ut jam nil amplius quam hebdomadam unam
secum ferat, reliquis in via relictis. Hoc ergo modico tempore, quo vobiscum
mansura est, confitemini, et paenitentiam agite omnes.»
|