Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Poggio Bracciolini Facetiae IntraText CT - Text |
|
|
15 - Petitio Ejusdem Coci Ad Praedictum Principem
Is ipse cum multi peterent varia beneficii loco, summopere in cena Ducem rogavit, ut se asinum faceret. Miratus Dux quid sibi ea postulatio vellet, cur se asinum quam hominem mallet: «Atqui omnes video,» inquit ille, «quos in sublime extulisti, quibus honores et magistratus dedisti, superbia et fastu elatos atque insolentes evasisse asinos. Itaque ego quoque asinus a te fieri cupio.» |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |