Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Poggio Bracciolini
Facetiae

IntraText CT - Text

  • 16 - De Jannoto Vicecomite
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

16 - De Jannoto Vicecomite

 

Antonius Luscus, vir facetissimus ac doctissimus, cum ei notus quidam litteras apud Pontificem expediendas obtulisset, atque ipse in certo loco corrigere atque emendare jussisset; ille autem postridie litteras easdem retulisset, veluti emendatas, inspectis litteris: «Tu me,» inquit, «Jannotum Vicecomitem forsitan putasti.» Cum quaereremus quidnam hoc dictum sibi vellet: «Jannotusait, «olim Praetor fuit noster Vincentinus, homo bonus, sed corpore et ingenio crasso. Is saepius advocato secretario mandavit scribi epistolam ad Ducem Mediolani seniorem, cujus particulam quamdam ipse dictitabat, quae spectabat ad caerimonias verborum; reliqua committebat secretario, qui afferebat epistolam postmodum scriptam. Eam Jannotus legendam sumens, statimque epistolam veluti inconditam atque ineptam increpans: «Non bene est,» aiebat; «perge atque emendaSecretarius, qui patroni sui stultitiam novit et mores, paulo post revertens, et eamdem epistolam nihilo immutatam ferens, et correxisse se et rescripsisse dicebat. Quam cum ille tanquam lecturus in manus sumeret, inspecta paululum epistola: «Nunc bene se habetinquit, «vade et obsigna, atque ad Ducem destina.» Hoc in omnibus suis facere consuevit




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License