Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Poggio Bracciolini
Facetiae

IntraText CT - Text

  • 17 - De Sutore Quodam Vicecomitis Per Viam Comparationis
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

17 - De Sutore Quodam Vicecomitis Per Viam Comparationis

 

Commiserat olim Martinus Pontifex Antonio Lusco litteras quasdam conficiendas, quas cum postmodum legisset, jussit Pontifex illas legendas quoque deferri ad quemdam amicum nostrum, in quo plurimum confidebat. Ille autem cum paulo esset in cena concalefactus a vino, litteras penitus improbavit, et alium in modum componi jussit. Tunc Antonius Bartholomeo de Bardis, qui aderat: «Faciaminquit, «in litteris meis, quod olim sutor in farsitio, quod appellant, Joannis Galeatii Vicecomitis egit: cras antequam edat, vel bibat, redibo, et litterae bene erunt.» Deinde percontanti quidnam hoc esset Bartholomeo: «Joannes Galeatius Vicecomesinquit Antonius, «pater senioris Ducis Mediolani, erat vir magnus, pinguis et corpulentus. Is cum saepius multo cibo et potu ventrem farsisset, post cenam cum iret cubitum, vocari ad se sutorem suum jubebat, quem acriter redarguens aiebat fecisse illum sibi farsitium nimis arctum, mandabatque ampliari, ne sibi esset molestum: «Factum erit,» aiebat sutor, «ut jubes: cras optime erit.» Deinde acceptam vestem projiciebat ad perticam, nihil immutans. Cum dicerent ceteri: «Cur non amplias vestem hanc quae nimium ventrem Domini urget?» hic: «Crasinquit, «cum Dominus post digestionem surrexerit, ac ierit cacatum, vestis erit amplissimaMane portabat farsitium, quo ille induto: «Nunc bene est,» dicebat, «nullo in loco me offendit.» Eodem modo Antonius epistolam suam digesto vino placituram dixit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License