Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Poggio Bracciolini Facetiae IntraText CT - Text |
|
|
20 - Patriarchae Responsio
Patriarcha Hierosolymitanus, qui totam Cancellariam Apostolicam regebat, convocatis aliquando certam ob causam discutiendam advocatis, nonnullos nescio quidem verbis acriter castigavit. Huic cum unus prae ceteris Thomas Biracus liberius respondisset, versus in eum Patriarcha inquit: «Malum caput habes.» At ille, ut erat homo promptus ad lacessendum ac perfacetus: «Recte,» inquit, «ac vere loqueris: nihil enim verius potest dici. Nam, si bonum caput haberem, satis meliori loco res nostrae essent, neque hac opus esset controversia.» «Te igitur culpas?» ait Patriarcha. Tum ille: «Non me,» inquit, «sed caput reprehendo.» Facete in ipsum, qui advocatis omnibus praeerat, Patriarcham lusit, qui duro paulum capite existimabatur. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |