Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Poggio Bracciolini Facetiae IntraText CT - Text |
|
|
22 - De Sacerdote Qui, Loco Ornatus, Capones Episcopo Portat
Episcopus Aretinus, Angelus nomine, quem novimus, aliquando convocavit ad Synodum sacerdotes suos, praecipiens, ut qui aliqua in dignitate essent, cum cappis et cottis (sunt enim hae vestes sacerdotales) ad Synodum proficiscerentur. Quidam Presbyter, cui haec vestimenta deerant, maestus domi erat, ignorans undenam ea sibi pararet. Hunc cogitabundum vultu demisso conspicata ancilla, quam domi nutriebat, cum quaesisset maeroris causam, dixit sibi cum cappis et cottis, secundum Episcopi edictum, eundum ad Synodum esse: «Atqui,» inquit, «o bone vir, non recte vim mandati hujus cognovisti: non enim cappas et cottas, sed capones coctos Episcopus postulat, qui tibi sunt deferendi.» Apprehendit Sacerdos muliebre consilium, et secum capones coctos deferens, optime ab Episcopo fuit susceptus, qui per risum retulit, hunc sacerdotem solum rectius quam ceteros edicti sententiam cognovisse. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |