Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Poggio Bracciolini Facetiae IntraText CT - Text |
|
|
23 - De Amico Qui Aegre Ferebat Multos Sibi Praeferri Doctrina Et Probitate Inferiores
In Curia Romana ut plurimum Fortuna dominatur, cum perraro locus sit vel ingenio, vel virtuti; sed ambitione et opportunitate parantur omnia, ut de nummis sileam, qui ubique terrarum imperare videntur. Amicus quidam, qui aegre ferebat praeferri sibi multos doctrina et probitate inferiores, querebatur apud Angelotum Cardinalem Sancti Marci, nullam haberi suae virtutis rationem, seque postponi his, qui nulla in re sibi pares essent. Sua insuper studia commemoravit, et in discendo labores. Tum promptus ad lacessendum Curiae vitia Cardinalis: «Hic scientia et doctrina,» inquit, «nihil prosunt. Sed perge et aliquod tempus ad dediscendum et addiscendum vitia vaca, si vis Pontifici acceptus esse.» |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |