Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Poggio Bracciolini Facetiae IntraText CT - Text |
|
|
24 - De Muliere Phrenetica
Mulier ex meo municipio, cum videretur phrenetica, ducebatur a viro et genere proximis ad feminam fatidicam quamdam, cujus ope vel opere curaretur. Cum per Arnum fluvium transituri mulierem supra dorsum hominis validioris imposuissent, coepit illa e vestigio nates movere, similis coeunti, ac magna voce clamitans: «Ego,» inquit, saepius verba iterans, «vellem futui!» quibus vocibus causam expressit morbi. Qui ferebat feminam, adeo est in risum effusus, ut una cum ea in aquam caderet. Tum ridentes omnes, cum insaniae medelam cognovissent, non esse opus incantationibus asserunt, sed coitu, ad sanitatem restituendam. Et in virum versi: «Tu,» inquiunt, «optimus uxoris curator eris.» Redeuntibus igitur illis, cum vir uxorem cognovisset, mens pristina rediit. Haec optima ad mulierum insaniam est medela. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |