Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Poggio Bracciolini Facetiae IntraText CT - Text |
|
|
30 - Confabulatio Nicolai Anagnini
In hanc ferme sententiam Nicolaus Anagninus jocatus est in Pontificem Eugenium, quem dicebat plurimum stultis et insipientibus favere. Nam cum essemus complures, variis de rebus, ut fit, in palatio confabulantes, quidam iniquitatem Fortunae maxime accusabant, querebanturque eam rebus suis admodum adversam. Tum Nicolaus, vir doctissimus, sed ingenio inconstanti et procaci lingua: «Nullus est omnium qui vivant,» inquit, «cui magis quam mihi Fortuna fuerit inimica. Nam cum hoc tempore sit Stultitiae regnum, in diem omnes fere amentes et insanos, tum Angelotum quoque novimus inter eos ad amplas dignitates atque officia extolli. Ego solus relictus sum ex omnium dementium numero, cui nihil conceditur: hoc mihi solius accidit malignitate Fortunae.» |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |