Aliud insuper constat, allatam esse Ferrariam imaginem marini monstri nuper
in litore Dalmatico inventi. Corpore
erat humano umbilico tenus, deinceps piscis, ita ut inferior pars quae in
piscem desinebat, esset bifurcata. Barba erat profusa,
duobus tanquam cornibus super auriculas eminentibus, grossioribus mammis, ore
lato, manibus quattuor tantum digitos habentibus, a manibus usque ad
ascellam atque ad imum ventrem alae piscium protendebantur, quibus natabat. Captum hoc pacto ferebant. Erant complures
feminae juxta litus lavantes lineos pannos. Ad unam earum accedens piscis, ut
aiunt, cibi causa, mulierem manibus apprehendens ad se trahere conatus est: illa
reluctans (erat enim aqua modica), magno clamore auxilium ceterarum imploravit.
Accurrentibus quinque numero, monstrum (neque enim in aquam regredi poterat)
fustibus ac lapidibus perimunt: quod in litus abstractum, haud parvum terrorem
aspicientibus praebuit. Erat corporis magnitudo paulo longior ampliorque forma
hominis. Hanc ligneam ad nos Ferrariam usque delatam conspexi. Cibi gratia
mulierem comprehensam argumento fuere pueri nonnulli, qui cum diversis
temporibus ad litus lavandi causa accessissent, nusquam postea comperti sunt,
quos postmodum ab eo monstro necatos captosque crediderunt.
|