Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Poggio Bracciolini Facetiae IntraText CT - Text |
|
|
37 - De Tyranno Qui Homini Pecunioso Causas Injustas Injecit
Homo admodum pecuniosus erat in Piceno in oppido Cingulo. Audivit hoc Tyrannus loci, atque ad eripiendos nummos animum adjiciens, quaesivit occasionem criminis, qua illi pecunias auferret; vocato ad se viro, dixit illum crimine laesae majestatis reum teneri. Cum nihil contra ejus statum aut dignitatem a se factum contenderet, perstabat Tyrannus, asserens illum capite esse multandum. Homo inscius, quidnam tandem egisset, cum postularet: «Hostes,» inquit, «meos ac rebelles, qui contra me conspirarunt, domi absconditos tenuisti.» Sensit tandem ille nummis insidias parari. Malens igitur vitae quam pecuniis parcere: «Verum est,» inquit, «quod ais, mi Domine; sed destina mecum satellites tuos: ego hostes illos ac rebelles tibi statim comprehensos dabo.» Missos itaque lictores domum ad arculam in qua pecunia erat secum duxit, eaque aperta: «Capite hos,» inquit, «e vestigio. Hi sunt enim non solum Domini, sed mei quoque hostes acerrimi ac rebelles.» Quibus relatis ad Tyrannum, homo poenam omnem evasit. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |