Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Poggio Bracciolini Facetiae IntraText CT - Text |
|
|
42 - Vir Qui Mulieri Dum Aegrota Esset Veniam Postulavit
Consolabatur uxorem vir, quae adversa valetudine diem suum obibat, memorans omnia bona mariti officia sibi in vita praestitisse, veniam postulans, si quid unquam adversus eam inique egisset; neque, inter cetera, se ait omisisse unquam, quin debitum toro praeberet, eo excepto tempore, quo illa non recte valeret, ne coitu fatigaretur. Tum mulier, licet morbo gravis: «Hoc,» inquit, «per fidem nunquam parcam neque remittam tibi: nullo enim tempore adeo invalida atque infirma exstiti, quin commode possem resupina jacere.» Danda est igitur viris opera, ne hoc veniae genus ab uxoribus implorent, cum rite negari possit. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |