Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Poggio Bracciolini Facetiae IntraText CT - Text |
|
|
62 - De Guilhelmo Qui Habebat Priapeam Supellectilem Formosam
Erat in oppido nostro Terrae Novae vir nomine Guilhelmus, faber lignarius, Priapea supellectile satis copiosus. Divulgaverat hoc uxor inter vicinas. Ea mortua, duxit aliam uxorem juvenculam simplicem, Antoniam nomine, quae desponsata praesenserat ex vicinis ingens viri telum. Qua ergo nocte primo cum viro concubuit, tremebunda nolebat haerere viro, neque coitum pati. Sensit vir tandem quid timeret adolescentula, consolatusque illam, verum esse quod audierat, ait, sed duas se mentulas habere, parvam ac majorem quamdam. «Ne te ergo offendam,» ait, «utar hac nocte parva, quae tibi minime nocebit; postea majori, si tibi videbitur.» Consentiens puella obsecuta est viro, absque clamore aut nocumento aliquo. Post mensem vero facta liberior atque audentior, cum noctu viro suo blandiretur: «Mi vir,» inquit, «si libet, majore jam illo socio utaris.» Risit vir, cum semiasellus in ea re videretur, bonum uxoris appetitum: hoc postea narrantem audivi in aliorum coetu. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |