Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Poggio Bracciolini Facetiae IntraText CT - Text |
|
|
66 - Dictum Perusini Ad Uxorem
Perusini habentur viri faceti ac perurbani. Rogavit maritum uxor, Petrucia nomine, ad diem festum postridie profectura, ut sibi calceos novos emeret. Annuit vir ejus, et simul jussit, antequam domo abiret, mane gallinam in prandium coqui. Uxor, cum cibum parasset, ostium egressa, conspectoque simul quem summe adamabat juvene, domum regreditur, dato signo, ut se intus, cum vir abesset sequeretur; et, ne longior mora esset, ascensis scalis se ad terram prostravit, ita ut ex ostio posset conspici. Superimposito autem juvene, clunes ejus cruribus ac pedibus amplexa, concupito operi intendebat. Vir interim existimans uxorem ad festivitatem jam profectam, et simul tardius redituram, socium rogavit ad prandium, dicens uxorem prandio esse fallendam. Cum domum pergerent, vir prius ingreditur, visaque apud scalas uxore supra juvenem pedes commovente: «Ohe! Petrucia,» inquit, «per culum asini!» ut mos est illis jurandi) «si hoc modo ambulaveris, nunquam istos calceos consumes.» |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |