Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Poggio Bracciolini Facetiae IntraText CT - Text |
|
|
73 - De Patre Filium Ebrium Redarguente
Pater, cum filii ebrietatem saepius nequicquam redarguisset, conspecto semel in via ebrio, erectis verendis, turpiter jacente, pueris quoque permultis qui circumstabant ridentibus atque illudentibus, filium ad tam verecundum spectaculum vocavit, existimans hoc exemplo ab ebrietate deterreri eum posse. Ille autem, viso ebrio: «Rogo, pater,» inquit, «ubi est id vinum, quo iste ebrius factus est, ut ego etiam ejus vini dulcedinem degustem?» non ebrii turpitudine absterritus, sed vini cupiditate commotus. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |