Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Poggio Bracciolini Facetiae IntraText CT - Text |
|
|
75 - De Duce Andegavensi Qui Pretiosam Supellectilem Redolpho Ostendit
Erat sermo aliquando in coetu doctorum virorum reprehendentium inanem eorum curam, qui multum studii operaeque in quaerendis emendisque pretiosis lapidibus ponunt. Hic quidam: «Recte,» inquit, «Redolphus ex Camerino Ducis Andegavensis, cum ad Regnum Neapolitanum proficisceretur, stultitiam monstravit. Cum enim Redolphus ad eum visendum in castra venisset, ostendit ei Dux pretiosam admodum supellectilem, interque cetera margaritas, saphiros, carbunculos, et ceteros lapides, magno qui in pretio habentur. His conspectis, quaesivit Redolphus quanto lapides illi existimarentur et quid utilitatis afferrent. Magnum quid aestimari Dux respondit, sed nihil afferre lucri. Tum Redolphus «Ostendam tibi,» inquit, «duos lapides decem florenorum, qui mihi annuatim ducentos reddunt,» ac deinde cum Ducem haec admirantem ad molendinum quod ipse construi fecerat duxisset, duos molares lapides ei ostendit, dicens illos esse, qui suorum pretiosorum utilitatem virtutemque superarent. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |