Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Poggio Bracciolini Facetiae IntraText CT - Text |
|
|
79 - De Gallo Et Vulpe
Esuriens quondam Vulpes, ad decipiendas gallinas, quae, Gallo duce, arborem excelsiorem quo sibi aditus non erat, ascenderant, ad Gallum blande accessit, quem comiter cum salutasset: «Quid in excelso agis?» inquit. «Numquid non audisti nova haec recentia tam salutaria nobis?» «Nequaquam,» Gallus cum respondisset, «atque praenuntia,» -- «Huc accessi,» ait, «ad communicandum tecum alacritatem. Animalium omnium concilium celebratum est, in quo pacem perpetuam omnium animantium inter se firmarunt, ita ut, omni sublato timore, nulli ab altero insidiae aut injuriae fieri amplius queant, sed pace et concordia omnes fruantur. Licet abire unicuique, vel soli, quo velit, secure. Descendite igitur, et hunc festum agamus diem.» Agnita Vulpis fallacia Gallus: «Bonum,» inquit, «affers nuntium et mihi gratum,» et simul collum altius protendens, prospecturoque longius et admiranti similis, in pedes se erexit. «Tu quidnam aspicis?» Vulpes cum dixisset, -- «Duos,» inquit, «magno cursu, ore patulo adventantes canes.» Tum tremebunda Vulpes: «Valete,» inquit, «mihi fuga expedit, antequam illi adveniant,» et simul coepit abire. Hic Gallus: «Quonam fugis, aut quid times?» ait, «siquidem pace constituta, nihil est timendum.» «Dubito,» inquit Vulpes, «an canes isti audierunt decretum pacis.» Hoc pacto, dolo illusus est dolus. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |