Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Poggio Bracciolini Facetiae IntraText CT - Text |
|
|
87 - De Temerario Qui Asinos Curabat
Fuit nuper Florentiae homo confidens ac temerarius, nulli arti deditus. Is cum legisset apud Medicum quemdam nomen et virtutem certarum pillularum, quae ad varios morbos conferre dicebantur, existimavit homo ridiculus se iis solis pillulis de facili Medicum evasurum. Confecto earum magno numero, urbem egressus coepit vagari per oppida et villas, Medicinae artem professus. Ad omnem autem aegritudinem has pillulas accommodabat, earumque cura aliqui casu valetudinem recuperarunt. Cum hujus fama percrevisset stulti apud stultos, unus qui asinum suum amiserat, rogavit hominem, numquid remedium ad recipiendum asinum haberet. Assensit ille, et ei sex pillulas deglutiendas dedit. Quibus sumptis abiens, postero die cum asinum quaereret, ac cogentibus pillulis de via discessisset, laxandi ventris gratia, in arundinetum forte divertit; ibi reperto asino pascente, Medici scientiam et pillulas ad caelum laudibus extulit. Ad hunc postmodum, veluti alterum Aesculapium, magnus fiebat rusticorum concursus, qui audierant Medici medelas etiam ad recipiendos asinos accommodatas. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |