Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Poggio Bracciolini Facetiae IntraText CT - Text |
|
|
90 - Jocatio Cujusdam Veneti Qui Equum Suum Non Cognoverat
Loquentibus nonnullis doctis viris de insulsitate, stultitiaque multorum, narravit Antonius Luscus, vir facetissimus, cum olim ab Roma Vincentiam proficisceretur, addidisse se in suam societatem Venetum quemdam, qui perraro, ut videbatur, equitasset. Qui cum Senis divertisset ad hospitium in quo et alii permulti cum equis erant, maneque ad iter se quisque pararet, solus Venetus sedebat ad fores otiosus, atque ocreatus. Admiratus Luscus hominis neglegentiam ac tarditatem, qui, cum ceteri ferme in equis essent, ipse solus quiesceret, admonuit, si secum proficisci vellet, equum ascenderet, causamque morae percontabatur. Tum ille: «Atqui,» inquit, «tecum ire cupio: sed equum meum minime inter alios recognosco. Igitur exspecto quoad reliqui equitarint, ut qui equus solus in stabulo remanserit, sciam esse meum.» Cognito hominis stupore, Antonius paulum commoratus est, quoad stultus ac stipes ille unicum relictum equum caperet pro suo. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |