Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Poggio Bracciolini Facetiae IntraText CT - Text |
|
|
91 - Dictum Caroli Bononiensis
Mos est loquendi, cum quempiam prae nobis contemnere volumus, ut dicamus: Ego te centies in die oppigneratum relinquerem apud cauponulam tabernam. Razello Bononiensi, viro prompto ad respondendum, quidam inter jurgandum hoc idem in coetu hominum objecit, extollens prudentiam suam, Razellum vero despiciens. Tum Razellus: «Hoc tibi,» inquit, «facillime concedo: cito enim res magni pretii et bonae dare pignori possunt. At vero tu ita, nequam, vilis et abjectae conditionis es, ut, si quis te per omnes fori tabernas et cauponas circumferret, nemo te nec pro aereo quidem nummo vellet accipere.» Hoc dicto, et circumstantibus risum movit, et dicacitatem hominis dicacitate compressit. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |