Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Poggio Bracciolini Facetiae IntraText CT - Text |
|
|
99 - Mirabile Judicium Ex Contemptu Sanctorum
Sic alter ex Senatoribus meis, Rolletus nomine, patria Rothomagensis, se haud dissimile miraculum vidisse ex contemptu Sanctorum Dei affirmavit. Esse ait juxta castellum civitatis parochiam quamdam dicatam Beato Gothardo; cujus solemnis cum adesset dies, parochiani omnes ingens de more festum cum processione et pompa agebant. Adolescentula vero alterius parochiae, cum illos derideret, nomenque Sancti sperneret et eorum caerimonias, se in ejus contemptum filaturum dixit, ac deinceps colum sumpsit et fusum. Haec autem subito cum manibus et digitis magno cum dolore haesissent, ita ut avelli nequirent, adolescentula vero muta esse facta, nutu (nam voce non poterat) dolorem et causam significabat, et tandem accurrente hominum multitudine ductam ad altare Sancti quem contempserat, atque ibi voto suscepto et restitutam vocem, et colum fusumque e manibus cecidisse. Haec in sua parochia accidisse dixit, ita indubie ut mihi incredulo aliquam fidem facere videretur. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |