Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Poggio Bracciolini Facetiae IntraText CT - Text |
|
|
2 - De Medico Qui Dementes Et Insanos Curabat
Plures colloquebantur de supervacua cura, ne dicam stultitia, eorum qui canes aut accipitres ad aucupium alunt. Tum Paulus Florentinus: «Recte hos,» inquit, «risit stultus Mediolanensis.» Cum narrari fabulam posceremus: «Fuit,» inquit, «olim civis Mediolani dementium et insanorum Medicus, qui ad se delatos intra certum tempus sanandos suscipiebat. Erat autem curatio hujusmodi: habebat domi aream, et in ea lacunam aquae foetidae atque obscenae, in quam nudos ad palum ligabat eos qui insani adducebantur: aliquos usque ad genua, quosdam inguine tenus, nonnullos profundius pro insaniae modo, ac eos tamdiu aqua atque inedia macerabat, quoad viderentur sani. Allatus est inter ceteros quidam, quem usque ad femur in aquam posuit, qui post quindecim dies coepit resipiscere, ac curatorem rogare ut ex aqua reduceretur. Ille hominem exemit a cruciatu, ea tamen condicione, ne aream egrederetur. Cui cum diebus aliquot paruisset, ut universam domum perambularet, item ut exteriorem januam non egrederetur permisit; reliquis sociis, qui plures erant, in aqua relictis. Paruit diligenter Medici mandatis. «Stans vero aliquando super ostium, neque enim egredi audebat timore lacunae, advenientem Equestrem juvenem cum accipitre et duobus canibus, ex his qui sagaces dicuntur, ad se vocavit, rei motus novitate, neque enim, quae ante in insania viderat, tenebat memoria. Cum accessisset juvenis: «Heus tu,» inquit ille, «ausculta, oro, me paucis, ac, si libet, responde: hoc quo veheris, quid est, et quamobrem illud tenes?» «Equus est,» inquit, «et aucupii gratia.» Tum deinceps: «Vero hoc quod manu gestas, quid vocatur et in qua re illo uteris?» «Accipiter,» respondit, «et aucupio aptus querquedularum et perdicum.» Tum alter: «Hi qui te comitantur, qui sunt, age, et quid prosunt tibi?» «Canes,» ait, «et aucupio accommodati ad investigandas aves.» «Hae autem aves, quarum capiendarum causa tot res paras, cujus pretii sunt, si in unum conferas totius anni capturam?» Parum quid nescio cum respondisset, et quod sex aureos non excederet, subdit homo: «Quaenam est equi, canumque et accipitris impensa?» «Quinquaginta aureorum,» affirmavit. Tum admiratus stultitiam Equestris juvenis: «Ho ho,» inquit, «abi hinc ocius, oro, atque adeo avola, antequam Medicus domum redeat. Nam si hic te compererit, veluti insanissimum omnium qui vivant, in lacunam suam conjiciet curandum cum ceteris mente captis, atque ultra omnes usque ad mentum in aquam summam collocabit.» Ostendit aucupii porro studium summam esse amentiam, nisi aliquando et ab opulentis, et exercitii gratia fiat. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |