Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Poggio Bracciolini Facetiae IntraText CT - Text |
|
|
110 - De Duobus In Re Pecuniaria Litigantibus
Oppidum est Bononiensium nomine Medicina. Eo missus est Potestas (ut aiunt), homo rudis atque imprudens; ad quem cum duo litigantes de re pecuniaria accessissent, ac prior qui creditorem se dicebat sibi pecuniam certis ex causis deberi dixisset, versus in debitorem Potestas; «Male habes,» ait, «cum non huic debitum reddis.» Cum negaret alter quicquam debere, cum jam illi satisfactum esset, creditorem statim increpavit, qui peteret quod non deberetur. Illo rursus causam suam tuente, ac debiti rationem afferente, debitorem acrius iterum increpavit qui rem tam manifestam negaret. At is, aliis rationibus in medium deductis, cum solutus esset debito, Potestas quoque creditorem objurgavit, qui peteret rem solutam. Ita, cum saepius se ad utriusque verba vertisset vir ridiculus: «Utraque pars,» inquit, «est victrix, et victa; quo licet abeatis.» Ita conventum re indiscussa permisit. Hoc recitatum est inter socios, cum quidam nobis notus saepius in eadem re sententiam mutaret. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |