Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Poggio Bracciolini
Facetiae

IntraText CT - Text

  • 113 - De Homine Non Litterato Qui Dignitatem Quamdam Archipresbyteratus Ab Archiepiscopo Mediolanensi Postulavit
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

113 - De Homine Non Litterato Qui Dignitatem Quamdam Archipresbyteratus Ab Archiepiscopo Mediolanensi Postulavit

 

Querebamur aliquando de condicione temporum, ne dicam hominum, qui in Ecclesia Principatum tenent; nam, posthabitis doctis ac prudentibus viris, indocti et nullius pretii homines extolluntur. Tum Antonius Luscus: «Non est,» inquit, «magis Pontificum quam ceterorum Principum culpa, apud quos fatuos, et ridiculos homines in deliciis haberi, doctrina vero excellentes rejici videmus. Erat olim,» ait, «apud priscum illum Canem Principem Veronensem perjucundus homo, nomine Nobilis, rudis atque indoctus, sed facetiarum gratia acceptissimus Cani, et ob eam rem ab eo (erat enim clericus), pluribus ecclesiis donatus. Hic, cum Oratores, viri excellentes, ad Archiepiscopum Mediolanensem antiquiorem illum qui civitati imperabat a Principe mitterentur, se in eorum societatem contulit. Expositis mandatis, Oratores cum reverti vellent, Nobilisque, ut erat homo confabulator, risum Archiepiscopo movisset, potestatem fecit, si quid ab se vellet petere. Archipresbyteratum quemdam magnae dignitatis sibi dari Nobilis postulavit. Tum ridens Archiepiscopus hominis stultitiam: «Vide quid petis,» inquit. «Major est haec res quam vires tuae ferre possint: homo enim es inscius litterarum, et apprime indoctus.» Atqui, statim et confidenter respondit Nobilis: «More quidem patrio id facio. Nam Veronae nulla litteratis viris, sed indoctis et insciis beneficia conferunt.» Risimus facete hominis dictum, qui, quod Veronae stulte fiebat, et alibi fieri debere arbitrabatur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License