Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Poggio Bracciolini Facetiae IntraText CT - Text |
|
|
11 - De Sacerdote Qui Ignorabat Solemnitatem Palmarum
Aellum oppidum est in nostris Apennini montibus admodum rusticanum. In eo habitabat Sacerdos rudior atque indoctior incolis. Huic cum ignota essent tempora, annique varietates, nequaquam indixit Quadragesimam populo. Venit hic ad Terram Novam, ad mercatum sabbato ante solemnitatem Palmarum. Conspectis sacerdotibus olivarum ramos ac palmulas in diem sequentem parantibus, admiratus quidnam id sibi vellet, cognovit tunc erratum suum, et Quadragesimam nulla observatione suorum transisse. Reversus in oppidum et ipse ramos palmasque in posterum diem paravit, qui, advocata plebecula: «Hodie,» inquit, «est dies, quo rami olivarum palmarumque dari ex consuetudine debent: octava die Pascha erit; hac tantum hebdomada agenda est paenitentia, neque longius habemus hoc anno jejunium, cujus rei causam hanc cognoscite: Carnisprivium hoc anno fuit lentum ac tardum, quod propter frigora et difficultatem itinerum hos montes nequivit superare; ideoque Quadragesima adeo tardo ac fesso gradu accessit, ut jam nil amplius quam hebdomadam unam secum ferat, reliquis in via relictis. Hoc ergo modico tempore, quo vobiscum mansura est, confitemini, et paenitentiam agite omnes.» |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |