Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Poggio Bracciolini
Facetiae

IntraText CT - Text

  • 13 - Dictum Coci Illustrissimo Duci Mediolanensi Habitum
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

13 - Dictum Coci Illustrissimo Duci Mediolanensi Habitum

 

Dux Mediolani senior, Princeps in omnibus rebus elegantiae singularis, habebat cocum egregium quem usque ad Gallos ad perdiscenda obsonia miserat. Bello, quod ingens cum Florentinis Dux habuit, cum ei aliquando non satis prosper nuntius advenisset, admodum turbavit Ducis mentem. Oblatis postmodum ad mensam epulis, sapores nescio quos cum Dux improbasset, epulas insuper, ut non rite conditas, esset aspernatus, accitum cocum veluti ignarum artis aspere increpavit. Tum ille, ut erat liberior in eloquendo: «Si Florentini,» inquit, «tibi gustum atque appetitum auferunt, quae mea est culpa? Cibi enim mei sapidi sunt, et summa arte compositi: sed te nimium concalefaciunt, et appetitum auferunt Florentini.» Risit ille, ut erat humanissimus, coci facetam in respondendo libertatem.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License