Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Poggio Bracciolini Facetiae IntraText CT - Text |
|
|
16 - De Jannoto Vicecomite
Antonius Luscus, vir facetissimus ac doctissimus, cum ei notus quidam litteras apud Pontificem expediendas obtulisset, atque ipse in certo loco corrigere atque emendare jussisset; ille autem postridie litteras easdem retulisset, veluti emendatas, inspectis litteris: «Tu me,» inquit, «Jannotum Vicecomitem forsitan putasti.» Cum quaereremus quidnam hoc dictum sibi vellet: «Jannotus,» ait, «olim Praetor fuit noster Vincentinus, homo bonus, sed corpore et ingenio crasso. Is saepius advocato secretario mandavit scribi epistolam ad Ducem Mediolani seniorem, cujus particulam quamdam ipse dictitabat, quae spectabat ad caerimonias verborum; reliqua committebat secretario, qui afferebat epistolam postmodum scriptam. Eam Jannotus legendam sumens, statimque epistolam veluti inconditam atque ineptam increpans: «Non bene est,» aiebat; «perge atque emenda.» Secretarius, qui patroni sui stultitiam novit et mores, paulo post revertens, et eamdem epistolam nihilo immutatam ferens, et correxisse se et rescripsisse dicebat. Quam cum ille tanquam lecturus in manus sumeret, inspecta paululum epistola: «Nunc bene se habet,» inquit, «vade et obsigna, atque ad Ducem destina.» Hoc in omnibus suis facere consuevit.» |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |