CASTOROPOLA
Petasos affero, Patrici, quos et quales imperasti.
PATRICIUS
Ostende, Castoropola.
CASTOROPOLA
Vide.
PATRICIUS
Quos et quales imperavi scilicet.
CASTOROPOLA
Omnino. Alterum postulasti nudum et inornatum, densum et bene stipatum, qui
aetatem et senium ferre possit: hic talis est.
PATRICIUS
He! fortasse quidem. alter vero...
CASTOROPOLA
Alterum voluisti nitidum, elegantem, et splendide ornatum. Talem istum
exhibeo.
PATRICIUS
Elegantius quid volui et splendidius.
CASTOROPOLA
Nihil in urbe, vel in aula elegantius videris aut splendidius. Istam intuere
cristam mollem, patulam, comantem, niveam, istum contemplare limbum auro
contextum purissimo, punctis distinctum eminentibus, et opere hispanico
denticulatum. An non probas?
PATRICIUS
Non plane improbo; sed vereor ne iste pileus ornando Philotae capiti non sit
idoneus satis.
CASTOROPOLA
Ne verere: si dubitas, in ejus capite experire.
PATRICIUS
In meo prius experiar capite. Petasum suo imponit capiti. Quid censes,
Irenaee? an iste petasus me ornat satis?
IRENAEUS
Quin imo te ornat nimis.
PATRICIUS
Cum essem junior, gaudebam istis elegantibus capitis ornamentis; hunc igitur
petasum Philotae, illum Eugenio trade, Castoropola. Utriusque pretium subinde accipies.
|