IRENAEUS
Tantumne inter liberos statuis discriminis, Patrici, ut alteri splendidum ac
superbum capitis tegmen, alteri nudum ac prope sordidum destines.
PATRICIUS
Tantum inter liberos statuo discriminis, quantum ipsa constituit aetas et
natura. An tu filium natu minorem aequaliter cum majore ornatum velis?
IRENAEUS
Aequalitatem non exigo, quam tamen adhibent parentes quidem bene cordati. Sed
volo similitudinem. Ibi sit vestitus similis, ac prope communis, ubi est
similitudo fortunae et sanguinis communio.
PATRICIUS
Similis, communis, similitudo, communio, praeclara oratio. Isti parentes bene
cordati quorum laudas institutum, liberos arbitrio vestiunt et ornant suo,
nonne?
IRENAEUS
Prorsus.
PATRICIUS
Permitte, obsecro, ut meos quoque arbitratu vestiam et exornem meo.
IRENAEUS
Permitto; unum oro quod attinet ad Eugenium...
PATRICIUS
Etiam ad Eugenium redis?
IRENAEUS
Redeo ut mox recedam, cum de illo mihi respondendo feceris satis. Dic igitur,
quaeso, in te quid peccaverit infelix adolescens. Quo enim magis magisque
animum in omnes intendo partes, hoc minus occurrit quid fecerit, aut facere
vero potuerit.
PATRICIUS
Fecit...
IRENAEUS
Age, eloquere.
PATRICIUS
Fecit...
IRENAEUS
Quid fecit tandem?
PATRICIUS
Fecit... fecit ut non possim amare.
IRENAEUS
Amare non potes?
PATRICIUS
Non possum.
IRENAEUS
Pater es, et filium amare non potes?
PATRICIUS
Non possum, inquam.
IRENAEUS
Aliter sentis, aliter loqueris.
PATRICIUS
Idem sentio, idem loquor, rem ita dico ut est.
IRENAEUS
Atqui idipsum miror, ita rem esse ut dicis. Fateor quosdam esse liberos tam
male natos, adeo informes corpore, aut perversos ingenio, ut illis aegre
parentes arrideant.
PATRICIUS
Bene tu quidem.
IRENAEUS
Pater in filii vultu et moribus vultum et mores quaerit suos, nec invenit.
PATRICIUS
Recte.
IRENAEUS
Speravit habiturum se in filio columen et ornamentum domus. Filium habet
ejusmodi qui patrium obscuret magis quam illustret genus.
PATRICIUS
Maxime.
IRENAEUS
Ista paternum amorem restinguere aliquatenus possunt, extinguere prorsus non
debent; vincat oportet fastidii sensum natura vel ratio. Excuset liberorum
vitia, et quodammodo imminuat: virtutes contra, si quae sunt, (et sunt semper
aliquae) augeat et amplificet. Faciat omnino illa, quod speculum concavum,
cujus ope res crescere videntur vel decrescere, prout hanc vel illam vitri
faciem obverteris.
PATRICIUS
Faciat ratio, in liberorum vitiis, quod speculum concavum, cujus ope res
videntur crescere vel decrescere, prout haec vel illa facies obvertitur:
egregie philosopharis, et perite. Vis
ergo amari filium qui non sit amabilis.
IRENAEUS
Annon hac ipsa re amabilis est quod filius est? non satis est miserum
adolescentem suis onerari vitiis, et saepe quidem a parente transmissis,
Patricius aperit caput, et gratias agit, quasi verba ad se pertineant, nisi
parentis odio laboret.
PATRICIUS
Filius oneratur vitiis a parente transmissis. Egregiis me sane ornas laudibus.
IRENAEUS
Quae dico, ea de te vel de Eugenio cave dicta existimes. Habet ille profecto,
quod ametur; neque adolescentem alium facile reperias quem blandiore oculo
natura respexerit.
PATRICIUS
Non cessabis laudare vitium?
IRENAEUS
Virtutem laudo. Sed noli effervescere; amas Philotam nonne?
PATRICIUS
Amo certe, et est amore dignus adolescens. Adolescens nimirum! adolescens. Vah!
illum peraeque tibi ac mihi notum esse oportuit.
IRENAEUS
Mihi fortasse magis notus est quam tibi, quid autem in illo tam eximium vides,
quod in Eugenio requiras?
PATRICIUS
Video... video... omnia. Elegans est, urbanus, comis, lepidus,
ingeniosus. Amat me praeterea.
Amat...oh! nihil supra.
IRENAEUS
Amore illi non concedit Eugenius, hoc certo affirmare licet.
PATRICIUS
Eugenius nempe, Eugenius. Num semel amplexus petiit meos? num blanditus
est? num?
IRENAEUS
Quomodo blandiatur vel tuos amplexus petat quem ad te non sinis accedre? quod
ad mores attinet, nihil dicam gravius, nunc dico tamen: optandum ut Philotas
tam sit vitae integer quam Eugenius. Qui enim nimium amantur a parentibus, amant se ipsi vulgo nimium, et...
PATRICIUS
Ausculta, si placet. Jocone an serio ista dicas, nescio. Displicet sane multum
oratio tua, et nisi amicus esses et affinis... parco pluribus. Caput aperit
quasi abiturus et aegre se retineri patitur. Vale.
IRENAEUS
Manedum, Patrici, ego tibi molestus esse nequaquam volo. Id unum volo, ea ne
ignores quae tua interest scire et ibi aperias oculos, ubi...
PATRICIUS
Aperti sunt satis. Tu claude tuos, si quid displicet.
IRENAEUS
Tene tam diu amore vel odio excaecatum, nihil in liberorum vita et moribus
dispicere, et vel odisse, vel amare sine ratione et modo? verum esto sane. Si
nihil ad te, quid ad me? Fingit abire se velle.
PATRICIUS
Irenaeum retinens.
Age tandem quid est in quo Philotam arguas.
IRENAEUS
Nihil; ne forte succenseas.
PATRICIUS
Dic tamen.
IRENAEUS
Displiceret oratio mea.
PATRICIUS
Obsecro te, ne me silentio torqueas.
IRENAEUS
Illud quodcumque est, malim te ex aliis, quam ex me cognoscere.
PATRICIUS
Cognoscam modo. Heus Dolophile!
DOLOPHILUS
in post-scenio.
Quid jubes, here?
PATRICIUS
Adesdum.
|