DOLOPHILUS
Here, parata sunt omnia; nihil est in mora cur viam ineas, ubi libitum erit.
PATRICIUS
Factum bene: Proficiscor. Dum redeo, ibis ad Crysaldum.
DOLOPHILUS
Ad Crysaldum mercatorem qui nobis annonam providere solet.
PATRICIUS
Ad ipsum Crysaldum mercatorem.
DOLOPHILUS
Ut nobis cibos in esuriales ferias provideat, optimos scilicet.
PATRICIUS
Non hoc agitur.
DOLOPHILUS
Nempe ut nobis vina comparet salubriora.
PATRICIUS
Neque istud volo.
DOLOPHILUS
Id ego pervelim.
PATRICIUS
Rogabis ut inquirat sedulo num quis navigaturus sit brevi ad Insulas Americae,
et in ejus navi sedem pretio conducat.
DOLOPHILUS
An tu eo migrare velis ista aetate?
PATRICIUS
Omitte interrogare, et imperata facesse.
DOLOPHILUS
Faciam, nihil est praeterea quod imperes?
PATRICIUS
Diligenter observabis quicquid absente me domi peractum fuerit. Imprimis
numquid peccaverit in Philotam Eugenius, num debitum fratri obsequium
praestiterit, et me reducem monebis.
DOLOPHILUS
Monebo, et cavebo, dum aberis, ne quid rei familiaris pereat tibi: a parte, vel
mihi.
|