PHILOSTORGUS
Vereor ne vobis molestus interveniam.
PATRICIUS
Non is est, qui molestus cuiquam aut usquam sis. Tametsi proficiscor
Rothomagum.
PHILOSTORGUS
Ideoque nolim tibi moram facere.
PATRICIUS
Semihora citius aut tardius proficiscar, nihil admodum interest. Quid est autem
quod ad nos venias subtristi vultu. An tibi debitor aliquis fefellit fiem?
PHILOSTORGUS
Enim vero me fefellit aliquis non pecuniae debitor, sed rei longe pretiosioris.
PATRICIUS
Pecunia, his praesertim temporibus, res sane pretio aestimabilis, quaenam
igitur alia jactura tibi tantum obtulit moeroris?
PHILOSTORGUS
Dicam: nisi audire alterutri grave set.
PATRICIUS
Id erit mihi gratissimum.
IRENAEUS
Gratum erit audire, si modo re aut consilio juvare te potero.
PHILOSTORGUS
Consilio poteris.
PATRICIUS
Sede, obsecro, et rem ut aiunt ab ovo ad mala eloquere, ut melius tibi
consulamus.
PHILOSTORGUS
Unicum habeo filium.
PATRICIUS
Annon satis est? ego duos tantum habeo, et abundo uno.
PHILOSTORGUS
Non id dolet mihi, quod unicus sit filius: at filium qui unicus est, non eum
esse quem velim, id doleo, id queror. Ah! si scires, Hic erumpunt lacrimae.
IRENAEUS
Contine lacrimas, Philostorge; peccare adolescentem nihil mirum est. Multa fert
secum adolescentia, quae ratio postmodum, aetasque corrigunt.
PHILOSTORGUS
In filio nihil ratio corrigit, imo crescunt vitia cum aetate, et corroboratur
in dies jam adulta improbitas.
PATRICIUS
Illud saepe audivi, ut arbores, sic liberos, tales esse, quales ab ortu
finxeris.
PHILOSTORGUS
Recte dicis; idque sum expertus in filio quem lenitate et blanditiis male
perdidi.
IRENAEUS
Audis, Patrici.
PATRICIUS
Optime; patrem coram liberis severum oportet esse.
PHILOSTORGUS
Patrem quid esse deceat, non attendit imprudens amor. Hunc solum habebam
filium. Quid facerem? in hoc solo
totus eram. Coepi indulgens blandiri, nihil facere vel dicere quod adolescentis
offenderet animum, nullis laboribus pro eo, nullis sumptibus parcere. Interim
saepe admonebant amici.
PATRICIUS
Bene monebant.
PHILOSTORGUS
Et clamitabant: quid agis, Philostorge, corrumpis adolescentem; perdis filium. Si perdo, mihi perdo, respondebam illis,
et aures bene monentibus obstruebam.
PATRICIUS
Debuisti attendere.
PHILOSTORGUS
Sperabam scilicet me tot beneficia ponere apud gratum, et memorem animum. Haec, inquiebam, referet aliquando cum
gratia. Erit senectae dulce solatium meae: in ejus amore suaviter conquiescam.
O spes fallaces! o expectationem parentum irritam! jam oblitus est ingratus
quanto labore adolescentiam educaverim suam. Vix me respicit, nihil veretur.
Maleficia pro beneficiis, contumelias pro blanditiis, odium pro amore rependit
perfidus.
PATRICIUS
Jam intelligo quis tibi debitor, et qua in re fidem fefellerit. Sed
dignam meritis mercedem tulisti. Aliter instituendus erat filius, nec amore
malo perdendus.
IRENAEUS
a parte, ad Philostorgum.
O coecitatem animi! verum an caeteris rebus satisfacit? an probe vivit?
PHILOSTORGUS
Imo, nec rei, nec famae parcit, atque illud ipsum est, quod me cruciat maxime.
Quamdiu fuit aetas tenerior, semina virtutum neglexi animo ejus immitere, ratus
id me commodius facturum, cum adlevisset; veritus praeterea, ne, quod aiunt
fieri, praematura virtus vim hebetaret ingenii.
IRENAEUS
Quasi vero noceat ingenio virtus, neque altera cum altero possit adolescente
consistere; sed nihil egisti quod non parentes faciant plerique. Liberorum
corpora magis curant, quam ingenium, ingenium, magis quam mores. A teneris
unguiculis formatur puer ad molle quoddam, et effoeminatum vivendi genus.
PATRICIUS
Attendis.
PHILOSTORGUS
Attendo.
IRENAEUS
Vix pedibus insistit, vix balbutit, cum jam docetur blanditias dicere, lepide
garrire, molliter cantitare, multa quaerere, multa audire. Parco pluribus...
Interea virtutum nulla sit mentio. Et miramur quid sit quod adolescentes hodie
sint vitiosiores ante duodecimum aetatis annum, quam olim ante vigesimum
forent. Facit hoc non ingenium maturius, ut vulgo creditur, sed institutio
pejor.
PATRICIUS
Vera loquitur.
IRENAEUS
Neque id peccatum adeo matrum est; ut non sit etiam patrum, qui matribus ipsis
molliores sunt aliquando et remissiores.
PATRICIUS
Ita profecto.
PHILOSTORGUS
Hic me adumbrari sentio.
IRENAEUS
Sed ut ad natum revertamur tuum, quid tandem contigit, Philistorge?
PHILOSTORGUS
Id contigit, quod his solet adolescentibus contingere, qui, excusso omni fraeno,
se suis tradidere libidinibus.
PATRICIUS
Id sane dolendum est, sed jam dixi tibi, et iterum dico, tales sunt liberi,
quales a puero finxeris.
PHILOSTORGUS
Tibi debeo plurimum, Patrici, qui sic in partem dolorisn veneris.
PATRICIUS
Oh! venio lubens.
IRENAEUS
Ego tibi sum auctor, ipsum ut ab otio retrahas, quam maxime poteris, et
efficias ut te patrem sentiat, et vitae moderatorem suae.
PHILOSTORGUS
Parebo consiliis, Irenaee, et hac de re tecum alias plura. Nunc venio ad
epistolam, quae hodie forte fortuna in meas incidit manus, dum ad filium
affertur meum.
PATRICIUS
Quod genus epistolae?
PHILOSTORGUS
Nescio, neque vero apposuit nomen, qui scripsit, et tamen parenti suo
innotescere plurimum refert. Quaeso vos, si quod rei dare potestis indicium,
hoc date.
PATRICIUS
Cedo istam epistolam. Scripsit videlicet ex his nebulonibus aliquis, nato, qui
sunt familiares tuo.
PHILOSTORGUS
A nebulone certe scriptam dicerem, nisi domo tua allatam suspicer.
PATRICIUS
Tune illam ab Eugenio scriptam competisti?
PHILOSTORGUS
Eugenius non ita cum filio conjunctus est meo, quam tuus Philotas. Neque de utrovis quicquam compertum habeo,
sed interrogo; nosti manum.
PATRICIUS
Non novi.
IRENAEUS
Novi ego, ni fallor. Nuper inspiciente et dictante me, scribebat ad
patruum Philotas.
PATRICIUS
Quid tum? an eadem est epistola?
IRENAEUS
Non eadem epistola, sed eadem, credo, est manus.
PATRICIUS
Quid ais? an Philotas est nebulo?
IRENAEUS
Hic, inquam, hic Philotae agnosco manum, quamvis dissimulata sit aliquantulum,
et ambiguis exarata literulis.
PATRICIUS
Apage sis, Irenaee, cum ista suspicione tua; tuque, Philostorge, a criminatione
falsa te abstine.
PHILOSTORGUS
Abstineo. Philotam amantiorem patris hactenus credidi, quam ut sentiret simile
quid, vel scriberet.
PATRICIUS
Ita prorsus.
PHILOSTORGUS
Sed ut est adolescentum ingenium leve, subdolum, ad nequitiam proclive...
PATRICIUS
Hoc de filio tuo dixeris, non de meo.
PHILOSTORGUS
De tuo non dico.
PATRICIUS
Neque meum temere accusaveris.
PHILOSTORGUS
Neque temere accuso.
PATRICIUS
Et illum a tanto scelere prorsus abhorrere credideris.
PHILOSTORGUS
Quod jubes, credo. Nunc istam redde, quaeso epistolam, ut in multas circumferam
domos, donec innotuerit manus.
PATRICIUS
Circumferre nihil opus est, igni tradenda est, et ego tradam.
PHILOSTORGUS
At mea interest, et patris, ut ne diu lateat auctor. Neque possum sine culpa mea, et alterius
periculo...
IRENAEUS
Citra culpam et periculum potes securus esse.
PHILOSTORGUS
Si qua culpa est, totam in te et in illum transfero.
IRENAEUS
Totam in me recipio.
PHILOSTORGUS
Valete ergo.
IRENAEUS
Philistorge, bene vale, et filium bene rege.
|