DOLOPHILUS
in theatrum prodit quasi aufugiens, neque Patricium advertens.
Ahy! ahy! ahy! Superi! indignum facinus! at illud resciet pater, dicam hercle
Patricio, ubi redierit. Ahy!, ahy!, ahy!
PATRICIUS
Bene est, jam me profectum putant. Heus, Dolophile.
DOLOPHILUS
At, at credebam abesse te. Praesentem gaudeo. Ahy, ahy!
PATRICIUS
Loquere demissa voce, furcifer.
DOLOPHILUS
Ahy, ahy, ahy!
PATRICIUS
Non vis tacere?
DOLOPHILUS
An prohibes miseros dolere, et conqueri? ahy, ahy!
PATRICIUS
Quid clamas? quid quereris?
DOLOPHILUS
Fuste contrivit humeros tuus ille gnatus.
PATRICIUS
Eugenius nonne? ubi est? illum ego...
DOLOPHILUS
Non Eugenius, sed Philotas.
PATRICIUS
Ah! Philotas. Jam intelligo quis in
culpa sit; ipsum nempe verbo laeseras.
DOLOPHILUS
Nequaquam. Sed quia te absentem putat omnia pro imperio agit. Immerentes
verberat; bacchatur, furit. Monebo
certe praesentem adesse te.
PATRICIUS
Manedum. Nihil opus est me praesentem sciat.
DOLOPHILUS
Recte dicis, neque enim praesentem veretur magis, quam absentem. Ahy, ahy!
Recrudescit dolor.
PATRICIUS
Macte animo, et querelas omitte, veni mecum.
DOLOPHILUS
Quid me vis facere?
PATRICIUS
Dicam modo. Adventat aliquis.
EUGENIUS in post-scenio.
Dolophile.
DOLOPHILUS
Me vocat Eugenius.
PATRICIUS
Cave respondeas. Sequere, propera.
EUGENIUS
Heus, Dolophile.
|