IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
De
meliore nota bis basia mille paciscens,
basia mille dedi, basia
mille tuli.
Explesti
numerum, fateor, iucunda Neaera;
expleri numero sed nequit
ullus amor.
Quis laudet Cererem numeratis surgere aristis?
Gramen in irrigua quis
numeravit humo?
Quis tibi, Bacche, tulit pro centum vota racemis?
Agricolamve deum mille
poposcit apes?
Cum pius irrorat sitientes Iuppiter agros,
deciduae guttas non
numeramus aquae.
Sic quoque, cum ventis concussus inhorruit aër,
sumpsit et irata Iuppiter
arma manu,
grandine confusa terras et caerula pulsat,
securus sternat quot sata,
quotve locis.
Seu bona, seu mala sunt, veniunt uberrima caelo:
maiestas domui convenit illa
Iovis.
Tu quoque cum dea sis, diva formosior illa
concha per aequoreum quam
vaga ducit iter,
basia cur numero caelestia dona coërces?
Nec
numeras gemitus, dura puella, meos?
Nec lacrimas numeras, quae per faciemque sinumque
duxerunt rivos semper euntis
aquae?
Si numeras lacrimas, numeres licet oscula, sed si
non numeras lacrimas, oscula
ne numeres;
et mihi da, miseri solatia vana doloris,
innumera innumeris basia pro
lacrimis.