IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Non sunt certa meam
moveant quae basia mentem,
uda labris udis conseris,
uda iuvant;
nec sua basiolis non est quoque gratia siccis,
fluxit ab his tepidus saepe
sub ossa vapor.
Dulce quoque est oculis nutantibus oscula ferre,
auctoresque sui demeruisse
mali:
sive genis totis, totive incumbere collo,
seu niveis umeris, seu sinui
niveo,
et totas livore genas, collumque notare,
candidulosque humeros,
candidulumque sinum;
seu labris querulis titubantem sugere linguam,
et miscere duas iuncta per
ora animas,
inque peregrinum diffundere corpus utramque,
languet in extremo cum
moribundus amor.
Me breve, me longum capiet, laxumque, tenaxque,
seu mihi das, seu do, lux,
tibi basiolum.
Qualia sed sumes, nunquam mihi talia redde:
diversis varium ludat
uterque modis.
At quem deficiet varianda figura priorem,
legem submissis audiat hanc
oculis,
ut, quot utrimque prius data sint, tot basia solus
dulcia victori det,
totidemque modis.