Sextus Iulius Frontinus: Omnia quae extant opera
Sextus Iulius Frontinus
Opuscula rerum rusticarum

DE AGRORUM QUALITATE

1

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

DE AGRORUM QUALITATE

 

Agrorum qualitates sunt tres: una agri divisi et adsignati, altera mensura per extremitatem conprehensi, tertia arcifini, qui nulla mensura continetur. Ager ergo divisus adsignatus est coloniarum. Hic habet condiciones duas: unam qua plerumque limitibus continetur, alteram qua per proximos possessionum rigores adsignatum est, sicut in Campania Suessae A<u>runcae. Quidquid autem secundum hanc condicionem in longitudinem est delimitatum, per strigas appellatur; quidquid per <la>titudinem, per scamna. Ager ergo limitatus hac similitudine decimanis et cardinibus continetur. Ager per strigas et per scamna divisus et adsignatus est more antiquo in hanc similitudinem, qua in provinciis arva publica coluntur. Ager est mensura conprehensus, cuius modus universus civitati est adsignatus, sicut in Lusitania Salma<n>ticensibus aut Hispania citeriore Pala<n>tinis et in conpluribus provinciis tributarium solum per universitatem populis est definitum. Eadem ratione et privatorum agrorum mensurae aguntur. Hunc agrum multis locis mensores, quamvis extremum mensura conprehenderint, in formam in modum limit<ati> condiderunt.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License