IntraText Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library | Search |
3 C. Laelius, ad Syphacem profectus legatus, quosdam ex tribunis et centurionibus per speciem servitutis ac ministerii exploratores secum duxit. Ex quibus L. Statorium, quem, quia saepius in isdem castris fuerat, quidam ex hostibus videbantur agnoscere, occultandae condicionis eius causa baculo ut servum castigavit.