Sextus Iulius Frontinus: Omnia quae extant opera
Sextus Iulius Frontinus
Strategemata

Liber Primus

IV. DE TRANSDUCENDO EXERCITU PER LOCA HOSTI INFESTA

7

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

7 Iphicrates, dux Atheniensium, adversus Anaxibium Lacedaemonium in Hellesponto circa Abydon, cum transducendum exercitum haberet per loca, quae stationibus hostium tenebantur, alterum autem latus eius transitus abscisi montes premerent, alterum mare allueret, aliquamdiu moratus, cum incidisset frigidior solito dies et ob hoc nemini suspectus, delegit firmissimos quosque, quibus oleo ac mero calefactis praecepit, ipsam oram maris legerent, abruptiora tranarent, atque ita custodes angustiarum inopinatos oppressit a tergo.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License