Sextus Iulius Frontinus: Omnia quae extant opera
Sextus Iulius Frontinus
Strategemata

Liber Primus

IV. DE TRANSDUCENDO EXERCITU PER LOCA HOSTI INFESTA

9a

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

9a Idem, uia Indi fluminis traiectu prohibebatur ab hoste, diversis locis in flumen equites instituit immittere et transitum minari; cumque exspectatione barbaros intentos teneret, insulam paulo remotiorem primum exiguo, deinde maiore praesidio occupavit atque inde in ulteriorem ripam transmisit. Ad quam manum opprimendam cum universi se hostes effudissent, ipse libero vado transgressus omnes copias coniunxit.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License