IntraText Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library | Search |
10 Xenophon, ulteriorem ripam Armeniis tenentibus, duos iussit quaeri aditus; et cum a vado inferiore repulsus esset, transiit ad superius, inde quoque prohibitus hostium occursu repetit vadum inferius, iussa quidem militum parte subsistere, quae, cum Armenii ad inferioris vadi tutelam redissent, per superius transgrederetur. Armenii, credentes decursuros omnes, decepti sunt a remanentibus; hi cum resistente nullo vadum superassent, transeuntium suorum fuere propugnatores.