Sextus Iulius Frontinus: Omnia quae extant opera
Sextus Iulius Frontinus
Strategemata

Liber Primus

IV. DE TRANSDUCENDO EXERCITU PER LOCA HOSTI INFESTA

13a

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

13a Idem, uia Cherronessum, quae iuris Atheniensium erat, occupare prohibebatur, tenentibus transitum non Byzantiorum tantum, sed Rhodiorum quoque et Chiorum navibus, conciliavit animos eorum reddendo naves, quas ceperat, quasi sequestres futuros ordinandae pacis inter se atque Byzantios, qui causa belli erant. Tractaque per magnum tempus postulatione, cum de industria subinde aliquid in condicionibus retexeret, classem per id tempus praeparavit eaque in angustias freti imparato hoste subitus evasit.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License