IntraText Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library | Search |
11 Lysimachus, ex his unus in quos opes Alexandri transierunt, cum editum collem castris destinasset, imprudentia autem suorum in inferiorem deductus vereretur ex superiore hostium incursum, triplices fossas intra vallum obiecit; deinde simplicibus fossis circa omnia tentoria ductis tota castra confodit et intersaepto hostium aditu, simul humo quoque et frondibus, quas fossis superiecerat, fallentibus, eruptione facta in superiora evasit.