Sextus Iulius Frontinus: Omnia quae extant opera
Sextus Iulius Frontinus
Strategemata

Liber Primus

V. DE EVADENDO EX LOCIS DIFFICILLIMIS

14

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

14 P. Decius tribunus bello Samnitico Cornelio Cosso consuli iniquis locis deprehenso ab hostibus suasit, ut ad occupandum collem, qui erat in propinquo, modicam manum mitteret, seque ducem his qui mittebantur obtulit. Avocatus in diversum hostis dimisit consulem, Decium autem cinxit obseditque. Illas quoque angustias noctu eruptione facta cum frustratus esset Decius, incolumis cum militibus consuli accessit.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License